Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 6: Versus 17

Unge caput tuum.Spirituali laetitia mentem refice diebus abstinentiae: ut dilectionis odor fragret in operibus misericordiae. Conscientiam lava lacrymis: ut sit munda coram Deo. Non enim sufficit opus misericordiae sine munda conscientia: nec hoc sine illo. Palaestinis mos erat in festis caput ungere: ergo caput unge, id est, festivum et hilarem te exhibe: et mentem spirituali oleo refice: et de jejunio non quaeras laudem exterius. Sed quia sic a saeculo averteris, coram Deo gaudeas: et sic faciem, id est cor, mundabis a sordibus: quibus remotis, Deum videre licebit.Unge caput tuum.Ecce nondum omnia in Novo Testamento ad litteram. Ridiculi enim essent in jejunio oleo delibuti: sed de spiritu amoris ejus, cujus passionibus debemus participare nos macerandum, mens debet inungi et non oleo adulationis: aliter vana sunt jejunia.Christus factus est unguentum nobis: quod effusum per passionem mortis Ecclesiam suam suo odore implevit. Ideo non alterius causa jejunare debemus: sed ejus perfusi spiritu per abstinentiam macerantes carnem ejus passioni participemus. Illo ergo ungamur: ut opera misericordiae cumulentur: et charitas interius diffundatur: quia sine illo calix nostri jejunii non inebriatur affectu pietatis.Deo jejunat qui pro amore ejus se macerat et quod sibi subtrahit alteri largitur.
(* Traductions européennes)